Friday, May 05, 2006

Amici Veri Ecclesiae Traditionalistae Sunt


Share/Bookmark Illustrissime Domne: gratias ago tibi pro notitia tua de blogo! Blogus tuus est valde utilis et necessarius catholicis Christicolis Sanctae Catholicae et Apostolicae Ecclesiae ad veritatem fidei divinae capiendam, quippe ac Divus Pius X Papa dixit, “Amici veri Ecclesiae Traditionalistae sunt” (cf. Notre Charge Apostolique). Linguam latinam, ac legere potes, non ample beneque scribere possum, sed probo ac legere ac scribere quandocumque possibile mihi sit. Veniam ergo multis defectibus contentis in epistulis meis tibi peto. Interim vade foelix, Magister Francisce Romere! Oremus pro invicem, et pro operibus nostris, ad majorem Dei gloriam! Addictissimus in Domino, Marcus.

Franciscus Marco, salus et pax! Maxima ambitio mea est linguam latinam in scholis theologicis, praesertim in seminariis, restituere. Peritus autem linguae latinae minime sum; saepe igitur erro. Sed cum fere quotidie litteras electronicas viris latine loquentibus mitto (vide Gregem latine loquentium), paulatim artem bene scribendi acquiro. Latine mihi scribere semper potes, etiamsi erras! Epistulas tuas tunc in blogo (cum lituris) in blogum mittam.

Feria sexta post Dom. III post Pascha, AD MMVI scribebam.

No comments: